auxilium-online.net - Wörterbuch und Community für Latein
Start > Forum > Thema > Thread
Cicero, Caecina, cap. XXIII, 64
Du musst dich einloggen, um neue Beitr?ge schreiben zu k?nnen.
Autor Beitrag
DE-12557
1 Beitrag
18.10.2011, 0:40 Uhr
Cicero, Caecina, cap. XXIII, 64
Textus a Cicero scriptus: 'Venio nunc ad illud tuum: 'non deieci; non enim sivi accedere.' Puto te ipsum, Piso, perspicere quanto ista sit angustior iniquiorque defensio quam si illa uterere: 'non fuerunt armati, cum fustibus et cum saxis fuerunt.' Si me hercule mihi, non copioso homini ad dicendum, optio detur, utrum malim defendere non esse deiectum eum cui vi et armis ingredienti sit occursum, an armatos non fuisse eos qui sine scutis sineque ferro fuerint, omnino ad probandum utramque rem videam infirmam nugatoriamque esse, ad dicendum autem in altera videar mihi aliquid reperire posse, non fuisse armatos eos qui neque ferri quicquam neque scutum ullum habuerint; hic vero haeream, si mihi defendendum sit eum qui pulsus fugatusque sit non esse deiectum.' (Cicero, Caecina, cap. XXIII, 64)

Quaestiones meae, de quibus libenter vobiscum loquerem:
Quis est ille homo, non copiosus ad dicendum, Cicerone ipse? Nonne verbosus orator valde loquax fuit??
Nonne armati sunt, qui fustes et lapides habent? Nonne talia illo tempore etiam in armis numerabantur?
‎'non sivi accedere' = ingredienti sit occursum??? Unde habet Cicero talem cogitationem??
vi et armis' pertinentne istae res ad ingredientem vel ad occurrentem?

Ignoscite quaeso quaestinarum quasi nudarum mearum...
Sed dolendum est, quod aliis in foris adhuc nemo respondit...
Spero vos largitiores ac prudentiores esse! ;-)
Zuletzt ge?ndert von Teutonius am 18.10.2011, 0:40 Uhr.
DE-63073
1387 Beitr?ge
20.10.2011, 19:31 Uhr
Cicero ironia utitur hac parte orationis. Pisonem accusat non solum tenuis argumenti, verum etiam ineptae selectionis argumenti, id est, malae artis eloquentiae: quasi dicat 'si ego, cum non sim copiosus orator (locus communis modestiae), tuam partem defenderem, non loquerer de absentia deiectionis, quod est pessimum argumentum per evidentiam rerum, sed de absentia armorum, quod scilicet est malum quoque argumentum, sed non ita malum...'

th60
Zuletzt ge?ndert von th60 am 20.10.2011, 19:31 Uhr.
(c) 2006-2011 CommTec-Softwareentwicklung - www.auxilium-online.net - Lateinwörterbuch und Latein-Community